monumenta.ch > Plinius > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 102
{XLV} emollit et alvum vino mixto, innoxie et taeniarum genera pellit in vino potus. aestus balnearum convalescentes ut tolerare possint, linguae subditus praestat. nervorum dolores, maxime circa umeros et renes, in saccis aqua ferventi crebro candefactus levat, colum torminaque et coxarum dolores potus et in isdem saccis inpositus candens, podagras cum farina ex melle et oleo tritas, ibi maxime usurpanda observatione, quae totis corporibus nihil esse utilius sale et sole dixit. utique cornea videmus corpora piscatorum, sed hoc praecipuum iudicatur in podagris.